monumenta.ch > Plinius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 62
{XXXII} Graeci stagonian et atomum tali modo appellant, minorem autem orobian. micas concussu elisas mannam vocamus. etiamnum tamen inveniuntur guttae quae tertiam partem minae, hoc est XXVIII denariorum pondus, aequent. Alexandro Magno in pueritia sine parsimonia tura ingerenti aris pedagogus Leonides diexerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, supplicaret. at ille Arabiae potitus ture onustam navem misti et exhortatus est, ut large deos adoraret.